monumenta.ch > Plinius > sectio 160

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 160
{CII} Duo genera eius: maius in fictilibus vasculis seritur, quod aliqui buphthalmon appellant, alii zoophthalmon, alii stergethron, quia amatoriis conveniat, alii hypogeson, quoniam in subgrundiis fere nascitur; sunt qui ambrosiam potius vocant et qui amerimnon, Italia sedum magnum aut oculum aut digitillum. alterum minusculum, quod erithales vocant, alii trithales, quia ter floreat, alii erysithales, aliqui isoetes, Italia sedum, sed aeque aizoum utrumquem, quoniam vireat semper.